monumenta.ch > Augustinus > 30 XXI
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XX 29 <<<     >>> XXII 31

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XXI 30

1 Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris aliud sibi tollit, qui dicit: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile -- quod alibi dicitur caelum caeli -- et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura; aliud qui dicit: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellavit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.
Augustinus HOME

bke18.104v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik