monumenta.ch > Augustinus > 29 XX
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XIX 28 <<<     >>> XXI 30

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XX 29

1 Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia videre donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem vel spiritalem corporalemque creaturam; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus universam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.
Augustinus HOME

bke18.104v