monumenta.ch > Augustinus > 28 XIX
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XVIII 27 <<<     >>> XX 29

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XIX 28

1 Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. et verum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum et terram brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit vel qua mutatur et vertitur. verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamvis sit mutabile, non mutetur. verum est informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. verum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit vocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. verum est omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. verum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. verum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.
Augustinus HOME

bke18.104r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik