monumenta.ch > Augustinus > 26 XVII
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XVII 25 <<< >>> XVIII 27
Augustinus, Confessiones, 12, Caput XVII 26
1 Est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet iam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: in principio fecit deus caelum et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus vocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.
Augustinus HOME
bke18.104r