monumenta.ch > Augustinus > 25 XVII
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XVII 24 <<<     >>> XVII 26

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XVII 25

1 Quid? si dicat alius eandem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid si dicat et alius caelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc universam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam; verum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus dei, sive mutentur, sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est invisibilis atque visibilis iam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante inluminationem sapientiae?
Augustinus HOME

bke18.103v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik