monumenta.ch > Augustinus > 22 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XV 21 <<<     >>> XVI 23

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XV 22

1 Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere deo bonum est. "est" inquiunt. quid igitur ex his, quae clamavit cor meum ad deum meum, cum audiret interius vocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. "hoc quoque" aiunt "non negamus".
Augustinus HOME

bke18.103r