monumenta.ch > Augustinus > 21 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XV 20 <<< >>> XV 22
Augustinus, Confessiones, 12, Caput XV 21
1 Unde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum. etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione varietur, inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferveret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erravi sicut ovis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.
Augustinus HOME
bke18.103r