monumenta.ch > Augustinus > 20 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XV 19 <<< >>> XV 21
Augustinus, Confessiones, 12, Caput XV 20
1 Nam etsi non invenimus tempus ante illam -- prior quippe omnium creata est sapientia -- nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est -- dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia; sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam servus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso -- ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis -- quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? -- etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.
Augustinus HOME
bke18.102v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik