monumenta.ch > Augustinus > 19 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XV 18 <<<     >>> XV 20

Augustinus, Confessiones, 12, Caput XV 19

1 Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? "non" inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? "neque hoc negamus" inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo vero et vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat? quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.
Augustinus HOME

bke18.102v