monumenta.ch > Augustinus > 14 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 12, XI 13 <<< >>> XII 15
Augustinus, Confessiones, 12, Caput XI 14
1 Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis vagatur et volvitur, quis nisi talis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.
Augustinus HOME
bke18.101v