monumenta.ch > Augustinus > 4 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 12, III 3 <<< >>> V 5
Augustinus, Confessiones, 12, Caput IV 4
1 Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia. cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam,ut appellaretur terra invisibilis et incomposita?
Augustinus HOME
bke18.99v