monumenta.ch > Augustinus > 40 XXX
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XXIX 39 <<<     >>> XXXI 41

Augustinus, Confessiones, 11, Caput XXX 40

1 Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" aut "quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit?" da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et invenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam vanitatem loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.
Augustinus HOME

bke18.98v