monumenta.ch > Augustinus > 33 XXVI
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XXV 32 <<<     >>> XXVII 34

Augustinus, Confessiones, 11, Caput XXVI 33

1 Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? itane, deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an vero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus, in quo movetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breviore metimur longius sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim videmur spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis versuum et spatia versuum spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis brevium, non in paginis -- nam eo modo loca metimur, non tempora -- sed cum voces pronuntiando transeunt et dicimus: "longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem". sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore spatio temporis personet versus brevior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi visum est nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: "longius est hoc tempus quam illud" aut etiam definite: "duplum est hoc ad illud?" tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.
Augustinus HOME

bke18.96v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik