monumenta.ch > Augustinus > 31 XXIV
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XXIII 30 <<<     >>> XXV 32

Augustinus, Confessiones, 11, Caput XXIV 31

1 Iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moveri audio: tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. cum enim movetur corpus, tempore metior, quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit, donec desinat. et si non vidi, ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam, cum desinit, non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio, donec desinam. quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem, quantum sit, quia et quantum cum dicimus, conlatione dicimus, velut: "tantum hoc, quantum illud" aut: "duplum hoc ad illud" et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus, quod movetur, vel partes eius, si tamquam in torno movetur, possumus dicere, quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud, quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum sit? nam si et varie corpus aliquando movetur, aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam statum tempore metimur et dicimus: "tantum stetit, quantum motum est" aut: "duplo vel triplo stetit ad id quod motum est" et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet plus minus. non ergo tempus corporis motus.
Augustinus HOME

bke18.96v