monumenta.ch > Augustinus > 29 XXIII
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XXII 28 <<<     >>> XXIII 30

Augustinus, Confessiones, 11, Caput XXIII 29

1 Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an vero, si cessarent caeli lumina et moveretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut aequalibus morulis agi, aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breviore? deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.
Augustinus HOME

bke18.95v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik