monumenta.ch > Augustinus > 25 XIX
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XVIII 24 <<<     >>> XX 26

Augustinus, Confessiones, 11, Caput XIX 25

1 Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurum quicquam non est? vel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit: ex me non potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.
Augustinus HOME

bke18.95r