monumenta.ch > Augustinus > 22 XVII
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XVI 21 <<< >>> XVIII 23
Augustinus, Confessiones, 11, Caput XVII 22
1 Quaero, pater, non adfirmo. deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest videri id quod non est, et qui narrant praeterita, non utique vera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita.
Augustinus HOME
bke18.94v