monumenta.ch > Augustinus > 18 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 11, XIV 17 <<< >>> XV 19
Augustinus, Confessiones, 11, Caput XV 18
1 Et tamen dicimus longum tempus et breve tempus neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. praeteritum tempus longum verbi gratia vocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum annos, breve autem praeteritum sic, ut puta dicamus ante decem dies, et breve futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? praeteritum enim iam non est et futurum nondum est. non itaque dicamus: "longum est", sed dicamus de praeterito: "longum fuit", et de futuro: "longum erit". domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum iam esset praeteritum, longum fuit, an cum adhuc praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset longum: praeteritum vero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. non ergo dicamus: "longum fuit praeteritum tempus" -- neque enim inveniemus, quid fuerit longum, quando, ex quo praeteritum est, non est -- sed dicamus: "longum fuit illud praesens tempus", quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset; postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.
Augustinus HOME
bke18.93v