monumenta.ch > Augustinus > 11 IX
Augustinus, Confessiones, Liber 11, VIII 10 <<<     >>> X 12

Augustinus, Confessiones, 11, Caput IX 11

1 In hoc principio, deus, fecisti caelum et terram in verbo tuo, in filio tuo, in virtute tua, in sapientia tua, in veritate tua miro modo dicens et miro modo faciens. quis comprehendet? quis enarrabit? quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. sapientia, sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem -- ab ea caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate vigor meus, ut non sufferam bonum meum, donec tu, domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos, quia et redimes de corruptione vitam meam et coronabis me in miseratione et misericordia et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam renovabitur iuventus mea sicut aquilae. spe enim salvi facti sumus et promissa tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: quam magnificata sunt opera tua, domine. omnia in sapientia fecisti! et illa principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.
Augustinus HOME

bke18.92r