monumenta.ch > Augustinus > 5 III
Augustinus, Confessiones, Liber 11, II 4 <<<     >>> IV 6

Augustinus, Confessiones, 11, Caput III 5

1 Audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram. scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te neque nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quicquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. sed unde scirem, an verum diceret? quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara veritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: verum dicit et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: verum dicis. cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, veritas, rogo, te, deus meus, rogo, parce peccatis meis, et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intellegere.
Augustinus HOME

bke18.90v