monumenta.ch > Augustinus > 3 II
Augustinus, Confessiones, Liber 11, II 2 <<<     >>> II 4

Augustinus, Confessiones, 11, Caput II 3

1 Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae caritati: et vides in corde meo quia sic est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu dives in omnes invocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora, labia mea. sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, adtende et miserere, domine deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum statimque lux videntium et virtus fortium, adtende animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transvolant. largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque adversus pulsantes claudas eam. neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o domine, perfice me et revela mihi eas. ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quidquid invenero in libris tuis et audiam vocem laudis et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae.
Augustinus HOME

bke18.90r