monumenta.ch > Augustinus > 66 XLI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XL 65 <<<     >>> XLII 67

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XLI 66

1 Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es veritas super omnia praesidens. at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid verum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.
Augustinus HOME

bke18.88v