monumenta.ch > Augustinus > 63 XXXVIII
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXXVII 62 <<< >>> XXXIX 64
Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXXVIII 63
1 Egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso vanae gloriae contemptu vanius gloriatur, ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.
Augustinus HOME
bke18.88r