monumenta.ch > Augustinus > 60 XXXVII
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXXVI 59 <<<     >>> XXXVII 61

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXXVII 60

1 Temptamur his temptationibus cotidie, domine, sine cessatione temptamur. cotidiana fornax nostra est humana lingua. imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod vis. tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque enim facile conligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi tui, mei autem non. est enim qualiscumque in aliis generibus temptationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla est. nam et a voluptatibus carnis et a curiositate supervacanea cognoscendi video quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo vel voluntate vel cum absunt. tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. divitiae vero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium vel duabus earum vel omnibus serviant, si persentiscere non potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. laude vero ut careamus atque in eo experiamur, quid possumus, numquid male vivendum est et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos noverit, qui non detestetur? quae maior dementia dici aut cogitari potest? at si bonae vitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum afuerit.
Augustinus HOME

bke18.87r