monumenta.ch > Augustinus > 46 XXXI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXXI 45 <<< >>> XXXI 47
Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXXI 46
1 Docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut in potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe ab omni temptatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temptatum. ideoque et populus in eremo non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus dominum murmuravit, meruit improbari.
Augustinus HOME
bke18.83r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik