monumenta.ch > Augustinus > 45 XXXI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXXI 44 <<< >>> XXXI 46
Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXXI 45
1 Audio vocem iubentis dei mei: non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit servo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audivi aliam vocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a voluptate tua vetare. audivi et illam ex munere tuo, quam multum amavi: neque si manducaverimus, abundabimus, neque si non manducaverimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audivi et alteram: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare novi et penuriam pati novi. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium, non pulvis, quod sumus. sed memento, domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et perierat et inventus est. nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod vis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audivi alium rogantem, ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentias ventris. unde apparet, sancte deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.
Augustinus HOME
bke18.83r