monumenta.ch > Augustinus > 43 XXXI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXX 42 <<< >>> XXXI 44
Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXXI 43
1 Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero, in ieiuniis saepius in servitutem redigens corpus meum, et dolores mei voluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum serviunt, calamitas deliciae vocantur.
Augustinus HOME
bke18.82v