monumenta.ch > Augustinus > 39 XXVIII
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXVII 38 <<<     >>> XXIX 40

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXVIII 39

1 Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum, quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet victoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est vita humana super terram? quis velit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita temtatio? vae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore adversitatis et a corruptione laetitiae! vae adversitatibus saeculi semel et iterum et tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam! numquid non temtatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?
Augustinus HOME

bke18.81v