monumenta.ch > Augustinus > 37 XXVI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXV 36 <<<     >>> XXVII 38

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXVI 37

1 Ubi ergo te inveni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem. ubi ergo te inveni, ut discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. veritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diversa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.
Augustinus HOME

bke18.81r