monumenta.ch > Augustinus > 35 XXIV
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXIII 34 <<<     >>> XXV 36

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXIV 35

1 Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inveni extra eam. neque enim aliquid de te inveni, quod non meminissem, ex quo didici te. nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. ubi enim inveni veritatem, ibi inveni deum meum, ipsam veritatem, quam ex quo didici, non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.
Augustinus HOME

bke18.80v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik