monumenta.ch > Augustinus > 32 XXII
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XXI 31 <<<     >>> XXIII 33

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXII 32

1 Absit, domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur impiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata vita, gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum verum. ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.
Augustinus HOME

bke18.80r