monumenta.ch > Augustinus > 30 XXI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, XX 29 <<<     >>> XXI 31

Augustinus, Confessiones, 10, Caput XXI 30

1 Numquid ita, ut meminit Carthaginem qui vidit? non. vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non. hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci, vitam vero beatam habemus in notitia ideoque amamus et tamen adhuc adipisci eam volumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non. quamvis enim et hoc nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes multique esse cupiant -- unde apparet eam esse in eorum notitia -- tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant -- quamquam nisi ex interiore notitia non delectarentur neque hoc esse vellent, nisi delectarentur -- beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut vitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum vel vidi vel audivi vel odoratus sum vel gustavi vel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diversitate, de quibus me gavisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque execror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.
Augustinus HOME

bke18.79v