monumenta.ch > Augustinus > 9 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 10, VI 8 <<<     >>> VI 10

Augustinus, Confessiones, 10, Caput VI 9

1 Et quid est hoc? Interrogavi terram, et dixit: "non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. interrogavi mare et abyssos et reptilia animarum vivarum, et responderunt: "non sumus deus tuus; quaere super nos". interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: "fallitur Anaximenes; non sum deus". interrogavi caelum, solem, lunam, stellas: "neque nos sumus deus, quem quaeris", inquiunt. et dixi omnibus his, quae circumstant fores carnis meae: "dicite mihi de deo meo, quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid". et exclamaverunt voce magna: "ipse fecit nos". interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: "tu quis es?" et respondi: "homo". et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. quid horum est, unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiveram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: "non sumus deus" et: "ipse fecit nos". homo interior cognovit haec per exterioris ministerium; ego interior cognovi haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. interrogavi mundi molem de deo meo, et respondit mihi: "non ego sum, sed ipse me fecit".
Augustinus HOME

bke18.73r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik