monumenta.ch > Augustinus > 3 III
Augustinus, Confessiones, Liber 10, II 2 <<<     >>> III 4

Augustinus, Confessiones, 10, Caput III 3

1 Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: "mentitur dominus". quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro cognoscit et dicit: "falsum est", nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit, inter eos utique, quos conexos sibimet unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an vera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit.
Augustinus HOME

bke18.71v