monumenta.ch > Augustinus > 36 XIII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XIII 35 <<<     >>> XIII 37

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XIII 36

1 Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed voluntaria oris mei approba, domine. namque illa imminente die resolutionis suae non cogitavit suum corpus sumptuose contegi aut condiri aromatis aut monumentum electum concupivit aut curavit sepulchrum patrium: non ista mandavit nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei praetermissione servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirografum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra et quaerens quod obiciat, et nihil inveniens in illo, in quo vincimus. quis ei refundet innocentem sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? ad cuius pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. nemo a protectione tua dirumpat eam. non se interponat nec vi nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore callido, sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet, quod pro nobis non debens reddidit.
Augustinus HOME

bke18.70v