monumenta.ch > Augustinus > 35 XIII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XIII 34 <<<     >>> XIII 36

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XIII 35

1 Ego itaque, laus mea et vita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi me per medicinam vulnerum nostrorum, quae pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte illi et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua vera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.
Augustinus HOME

bke18.70r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik