monumenta.ch > Augustinus > 34 XIII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XII 33 <<<     >>> XIII 35

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XIII 34

1 Ego autem iam sanato corde ab illo vulnere, in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. quamquam illa in Christo vivificata etiam nondum a carne resoluta sic vixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. et dictum est a veritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam! quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? o si cognoscant se homines homines et qui gloriatur, in domino glorietur!
Augustinus HOME

bke18.70r