monumenta.ch > Augustinus > 32 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XII 31 <<<     >>> XII 33

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XII 32

1 Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis. nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ergo precibus flevi, sed toto die graviter in occulto maestus eram et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, commendans memoriae meae vel hoc uno documento omnis consuetudinis vinculum etiam adversus mentem, quae iam non fallaci verbo pascitur. visum etiam mihi est, ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orfanorum, quoniam lavi et talis eram, qualis priusquam lavissem. neque enim exudavit de corde meo maeroris amaritudo. deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum atque, ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim,

deus, creator omnium
polique rector vestiens
diem decoro lumine,
noctem sopora gratia,
artus solutos ut quies
reddat laboris usui
mentesque fessas allevet
luctuque solvat anxios.

Augustinus HOME

bke18.69v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik