monumenta.ch > Augustinus > 31 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XII 30 <<<     >>> XII 32

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XII 31

1 Cohibito ergo a fletu illo puero psalterium arripuit Evodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei et constringebam fluxum maeroris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
Augustinus HOME

bke18.69r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik