monumenta.ch > Augustinus > 30 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XII 29 <<< >>> XII 31
Augustinus, Confessiones, 9, Caput XII 30
1 Quid erat ergo, quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et carissima repente dirupta vulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium et commemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi et servitus ab illa mihi? quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius.
Augustinus HOME
bke18.69r