monumenta.ch > Augustinus > 29 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 9, XI 28 <<<     >>> XII 30

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XII 29

1 Premebam oculos eius, et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas, ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. tum vero, ubi efflavit extremum, puer Adeodatus exclamavit in planctu atque ab omnibus nobis cohercitus tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuvenali voce cordis, cohercebatur et tacebat. neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.
Augustinus HOME

bke18.69r