monumenta.ch > Augustinus > 27 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 9, X 26 <<<     >>> XI 28

Augustinus, Confessiones, 9, Caput XI 27

1 Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea vix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: "ubi eram?" Deinde nos intuens maerore attonitos: "ponitis hic" inquit "matrem vestram" -- . ego silebam et fletum frenabam. frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa vultu anxio reverberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: "vide" ait "quid dicit". et mox ambobus: "ponite" inquit "hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis". cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingravescente morbo exercebatur.
Augustinus HOME

bke18.68v