monumenta.ch > Augustinus > 26 X
Augustinus, Confessiones, Liber 9, X 25 <<<     >>> XI 27

Augustinus, Confessiones, 9, Caput X 26

1 Dicebam talia, etsi non isto modo et his verbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "fili, quantum ad me attinet, nulla re iam delector in hac vita. quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. cumulatius hoc mihi deus meus praestitit, ut te etiam contempta felicitate terrena servum eius videam. quid hic facio?"
Augustinus HOME

bke18.68r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik