monumenta.ch > Augustinus > 23 X
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IX 22 <<<     >>> X 24

Augustinus, Confessiones, 9, Caput X 23

1 Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura -- quem diem tu noveras ignorantibus nobis -- provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi. conloquebamur ergo soli valde dulciter et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt extenti quaerebamus inter nos apud praesentem veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae, qui est apud te, ut inde pro captu nostro aspersi quoquo modo rem tantam cogitaremus.
Augustinus HOME

bke18.67v