monumenta.ch > Augustinus > 22 IX
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IX 21 <<<     >>> X 23

Augustinus, Confessiones, 9, Caput IX 22

1 Denique etiam virum suum iam in extrema vita temporali eius lucrata est tibi nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. erat etiam serva servorum tuorum. quisquis eorum noverat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conversationis fructibus testibus. fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deviare cernebat. Postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati vivebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita servivit, quasi ab omnibus genita fuisset.
Augustinus HOME

bke18.67r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik