monumenta.ch > Augustinus > 12 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IV 11 <<< >>> V 13
Augustinus, Confessiones, 9, Caput IV 12
1 Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc excruciabas me, et cum in tantum ingravesceret, ut non valerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expavi, fateor, domine meus deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui et gaudens in fide laudavi nomen tuum, et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.
Augustinus HOME
bke18.64r