monumenta.ch > Augustinus > 11 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IV 10 <<<     >>> IV 12

Augustinus, Confessiones, 9, Caput IV 11

1 Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: o in pace! o in id ipsum! o quid dixit: obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: absorta est mors in victoriam? et tu es id ipsum valde, qui non mutaris, et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum nec ad alia multa adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam nec inveniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus adversus litteras de melle caeli melleas et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huius tabescebam.
Augustinus HOME

bke18.63v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik