monumenta.ch > Augustinus > 10 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IV 9 <<< >>> IV 11
Augustinus, Confessiones, 9, Caput IV 10
1 Legebam: irascimini et nolite peccare, et quomodo movebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. volentes enim gaudere forinsecus facile vanescunt et effunduntur in ea, quae videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant: quis ostendet nobis bona? et dicamus, et audiant: signatum est in nobis lumen vultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si viderent internum aeternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent: quis ostendet nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam et inchoata meditatione renovationis meae sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam legens haec foris et agnoscens intus nec volebam multiplicari terrenis bonis devorans tempora et devoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et vinum et oleum.
Augustinus HOME
bke18.63r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik