monumenta.ch > Augustinus > 9 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IV 8 <<< >>> IV 10
Augustinus, Confessiones, 9, Caput IV 9
1 Inhorrui timendo ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: filii hominum, quousque graves corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim vanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaveras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et conlocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum veritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: quousque graves corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? et scitote, quoniam dominus magnificavit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tamdiu nesciens vanitatem dilexi et mendacium quaesivi et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim, quas pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbarentur et evomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te, quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.
Augustinus HOME
bke18.63r