monumenta.ch > Augustinus > 8 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 9, IV 7 <<< >>> IV 9
Augustinus, Confessiones, 9, Caput IV 8
1 Quas tibi, deus meus, voces dedi, cum legerem psalmos David, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna caritate, christiana pietate! quas tibi voces dabam in psalmis illis et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum adversus tyfum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam vehementi et acri dolore indignabar manichaeis et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent et insani essent adversus antidotum, quo sani esse potuissent! vellem ut alicubi iuxta essent tunc et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: cum invocarem te, exaudisti me deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. miserere mei, domine, et exaudi orationem meam: audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec verba dixerim, quia et re vera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem, nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.
Augustinus HOME
bke18.62v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik